Villa Palagonia
Villa Palagonia inter aedes Italiae forsitan celeberrima, locatur in urbe Bagariae et 15 chiliometris abest ab urbe Panormi in Sicilia.
Structa est ab architecto Thoma Napoli ab anno 1705. Inter prima exemplaria structurae Barocae Sicilianae reputatur esse.
Praecipue notescit propter statuas monstrorum vultus humanos habentium quibus horti ornantur, ita ut Villa Monstrorum vulgo nuncupetur.
Olim viatores, inter quos Goetheus ille, quibus mos erat tunc temporis Magnum Circuitum illum trans Europam facere, non desiere haec monstra hortosque invisere velle.
Pelliculae cinematographicae
recensere- Nonnullae scaenae in pellicula L'Avventura (1960), Michaele Angelo Antonioni auctore, cum actrice Monica Vitti, receptae sunt in Villa Palagonia.
- In pellicula cui titulus Scaenographus matrimoniorum (2006), pellicula Italiana Marci Bellocchio, actor Samius Frey partes agit cuiusdam pronepotis principis Palagoniensis.
Nexus interni
- Siciliam (regio),
- Urbem metropolitanam Panormitanam,
- Provinciam Panormitanam (provincia abrogata),
- Panormum (urbs),
- Bagariam (municipium).