Villa Ley (Theodisce: Ley-Villa) domus perpulchra est Arnstadii, in Germania, apud Forum lanarum (Wollmarkt) et piscinam tectam sita.

Villa pulchra Arnstadiensis
Hortus et conclavia praesentatoria

Descriptio

recensere

Filius primus institoris fondatorisque fabricae "Rud. Ley Maschinenfabrik" annis 1919/20 villam maximam erigi iussit. Ichnographias fecit architectus illustris Martinus Schwarz. Aedificium duo tabulata habens magnitudine sua praetereuntes commovet. Usque annum 1948 familia possedit omnia, antequam dictatura communistica possessionem demeret.

Usus hodiernus

recensere

Annis ab 1950 ad 2001 in villa nosocomium parvum instructum erat. Postea sodalicium sarciendis damnis "Schwenninger BKK" villam restauravit secundum cunctas regulas de protegendis monumentis. Papilio exigua vitrea adconstructa est quoque, ubi vulgus vehicula priscae autocinetorum fabricae Arnstadiensis admirare potest. Etiam horti ichnographiis orginalibus observatis refecti sunt. Attamen numquam in restaurando utilitas moderna neglecta est.

Nexus externi

recensere