Viduitas est status hominis cuius coniunx mortuus est. Vir viduus, femina vidua dicitur, ambo etiam - praecipue quod attinet ad hereditatem[1] - coniuges superstites.

Vidua dolens.

Status viduorum - ac magis viduarum - valde variat inter civitates et tempora. Ita in India tempore praeterito viduae necatae sunt ut marito in morte sequantur. Viri feminaeque viduae secundum civitates ac religiones poterunt vel non poterunt secundas nuptias contrahere. Hodie generaliter secundae nuptiae conceduntur.

Tempore praeterito viduitas causa frequens familiarum privignarum erat.

  1. Vide e.g. Ioannes Achterkirchen, De iuribus et obligationibus coniugis superstitis ex communione bonorum universali, Gottingae, anno 1748 (Textus apud Google Books).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Viduos spectant (Widowers, Widows).
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Viduas spectant.
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!