Vicksburgum
Vicksburgum[1] est urbs in Warren Comitatu Mississippiae in Civitatibus Foederatis Americae, sola urbs in comitatu sita. Anno 1900, 14 834 hominum urbem habitabant; anno 1910, 20 814; anno 1920, 17 931; et anno 1940, 24 460. Numerus habitantium fuit 26 407 in censu anno 2000. Vicksburgum est sedes comitatus Warren et principalis urbs Micropolitanae Regionis Statisticae Vicksburgi, quae omnem comitatum comprehendit.
Historia
recensereRegio quae nunc est Vicksburgum olim fuit pars patriae Natchez Indiorum Americanorum. Hoc populo in Bello Natchez saeculi septimi decimi victis, regio facta est pars Civitatis Choctaw.
Per Bellum Civile Americanum, urbs fuit situs Obsidionis Vicksburgi, insignissimae rei, quo Unio imperium in omnem Mississippium Flumen cepit. Obsidio, quae quadraginta septem dies durabat, fame usa est ut urbs se dederet, enim eius situs, in colli alta super flumine, fuit inexpugnabilis tormento et peditatu. Expugnatio Vicksburgi et defectionem Roberti E. Lee die superiore apud Gettysburgum habentur belli punctum commutationis.
Nugae
recensere- Pars pelliculae O Brother, Where Art Thou? hic facta est.
- Vicksburgi est Domus McRaven, habetur una ex larvis infestissimis domibus in America.
- Urbs memoratur in Crimes of the Heart, ludo scaenico a Beth Henley scripto.
- Urbs ioco appellatur "Hot Coffee, Mississippi" in The Boys in the Band (1968), ludo scaenico a Mart Crowley, indigena Vicksburgi, scripto.
- "Obsidio," fabula a Iacobo Appel scripta, Vickburgi per ver anni 1863 exponitur.[2]
- Urbs saepe memoratur in serie librorum de familia Logan, inter eos Roll of Thunder, Hear My Cry (1976) et Let The Circle Be Unbroken (1981), a Mildred Taylor scriptorum.
Incolae notabiles
recensere- Jefferson Finis Davis, miles in Bello Mexicano, legatus Congressionalis, Senator, Secretarius Belli, et Praeses Civitatum Confoederatarum Americae
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Cox, James L. 2001. The Mississippi Almanac. ISBN 0-9643545-2-7.
- Historia Communitatis Iudaeorum Vicksburgi
Nexus externi
recensere- Urbs Vicksburgum Mississippiae
- Bibliotheca Publica Comitatus Warren et Urbis Vicksburg
- Vicksburg Foundation for Historic Preservation
- Southern Cultural Heritage Foundation
- Vicksburg Convention & Visitors Bureau
- The Vicksburg Post (diurnum)
Alii situs studio digni
recensere- Historic Anchuca Mansion
- Biedenharn Coca-Cola Museum
- McRaven House
- Old Court House Museum
- Mississippi River Tours
- U.S.S. Cairo Gunboat & Museum, part of Vicksburg National Military Park
- Pemberton's Headquarters, part of Vicksburg National Military Park
- Vicksburg Battlefield Museum
- Vicksburg National Military Park
- Vicksburg Theatre Guild
- Yesterday's Children -- Antique Doll & Toy Museum