Venus et Adonis (Titianus)
Venus et Adonis est tabula a Titiano picta. Hanc tabulam pingendam suscepit Titianus a principe Philippo Hispaniae, qui tunc temporis nondum erat rex. Numeramus hanc tabulam inter quas Titianus nominavit carmina, quas omnes tabulas depinxit delectationis causa.
De fabula eiusque interpretatione (Guillermo Palao)
recensereDuo iuvenes sunt: femina pulcherrima atque amicus eius. Femina nobis praebet tergum, quod est mirum. Hoc consulto fecit Titianus, non casu, quia haec tabula est “comes” tabulae Danaes. Titianus voluit in certamen descendere cum sculptoribus. Tunc temporis Titianus iam plus minusve sexaginta quinque annos natus erat. Erat pictor celeberrimus, notissimus et voluit non tantum certare cum sodalibus, cum pictoribus, sed cum ipsa sculptura. Quia sculptores solent contumeliis afficere pictores, dicentes «Vos bene facitis tabulas, sed nullus homo potest circumagere tabulas. Nos autem signa marmorea fecimus et spectatores possunt, circumagere signa». Titianus autem consilium cepit tantum duabus tabulis pictis nobis offerre totum corpus feminae. Danae nobis praebet pectora, illa pulcherrima femina nobis praebet tergum.
Amicus est adulescens, decora facie, pollens viribus. Manu sinistra funibus retinet canes, manu dextra iaculum tenet, nam sunt pennae in extremo baculi. Inter arma ad venationem dicata possumus numerare iaculum. Ergo ille est venator. Etiam gerit aliud instrumentum: cornu. Cornu sive lituus est instrumentum quo utuntur venatores ut moneant sodales.
Adonis erat filius Myrrhae, sive Smyrnae, cuius mater, regina Cypri superbe locuta est atque a Venere dea saeve, punita est. Venus consilium cepit puniendi matrem, sed per filiam. Obscoenum amorem obiecit filiae adeo ut suum patrem amaret cum quo concubuit tenebris, nocte, et mane cum pater aperuit totam rem, constituit necare filiam, eam persequi gladio, quae rogavit deos et illi miserati in arborem commutarunt miseram puellam. Sed iam gravida erat puella, et post aliquot menses ex ipsa arbore natus est Adonis, qui erat pulcherrimus. «Iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est»[1]. Et dea Venus amore flagrabat Adonis. Et non curabat dea de suis rebus, curabat tantum de rebus quibus favebat amicus. Iam dea pulchritudinis, dea amoris non curabat de facie, de vestimentis, de ornamentis. Curabat tantum de venatione, de canibus. Percurrebat silvas, montes, una cum amico venatum ibat. Et dea volebat persequi animalia, sed nolebat occidere sive persequi feras saevas, tantum volebat venari parva animalia, lepores, aves, fortasse etiam cervos. Sed monebat amicum: «Noli persequi feras saevas, noli ursos, lupos, leones persequi, ne tibi noceant». Sed amicus neglexit sapientia consilia amicae, et constituit venatum ire ad feras saevas capiendas. Ecce nunc postremum diem vitae Adonis, sunt vestigia noctis amori dicatae, dea seminuda sollicita esse videtur. Vult omnibus modis retinere amicum ne venatum eat, quia illa scit eum moriturum esse, scit eum in venatione occisum iri a fera saeva. Sed ille non curat de dea. Perturbationem animi Veneris optime depinxit Titianus. Illa est dea pulchritudinis, dea amoris, est immortalis, pollens, sed nullo modo potest retinere hominem qui est mortalis, qui non curat de dea, non curat de amore, tantum curat de venatione.
Notae
recensere- ↑ Ovidius, Metamorphoses, X, v. 523