Valdemarus I,[1] Magnus dictus (Danice Valdemar den Store; natus die 14 Ianuarii 1134, mortuus die 12 Maii 1182 Vordingborg in Selandia) fuit rex Daniae e domu regnatrice Estridsson.

Statua Valdemari I, posita in Ringsted Selandiae

Filius ducis Canuti[2] (cognomine Lavard) anno 1150 Slesvicensis dux creatus est. Anno autem 1157 regi Sveno III successit. Imperatorem Fridericum I anno 1162 coram salutavit et una cum Henrico illo Leone incessanter Slavos occidentales debellabat. Insula Rugia expugnata incolas omnes baptizari iussit. Consiliario et episcopo Absalom auxiliante regnum Daniae magnum fecit.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Valdemarum I regem spectant.
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!