Usor:Tylosaurus1248/Alexandra Scala

Alexandra Scala (nata Collis, 1475– obiit Collis, 1506) est femina erudita natione Itala quae floruit tempore Renatarum Litterarum.

Vita Alexandrae Scalae

recensere

Eius pater erat famosus legatus rei publicae Florentinae Bartholomaeus Scala, doctor in utroque iure.

Fuit admirabilis latinistria et hellenistria, discipula Constantini Lascaris et Demetrii Chalcondylae.[1]

Commercium epistulare sermone graeco cum Angelo Politiano habuit.

Scala personam Electrae in tragedia Electra Sophoclis gessit, et Politano in eius epistulis eam laudavit.[2] Ea ad Cassandram Fedelem litteras misit in lingua Latina, de conubio et doctrinis, et Fedele ad eam rescripsit.[1][3]

Anno 1497 duxit in matrimonium illustrem poetam et militem Marullum.

Post mortem mariti qui mortuus est aquis submersus die 11 mensis aprilis anno 1500 cum equo transibat flumen Caecinam opera eius curavit edenda.

References

recensere
  1. 1.0 1.1 Robin, Diana (2007). Robin, Diana; Larsen, Anne; Levin, Carole. eds. Encyclopedia of Women in the Renaissance: Italy, France, and England. Santa Barbara, CA: ABC-CLIO. pp. 332-333. ISBN 978-1-85109-772-2 
  2. Jardine, Lisa (1985). "O Decus Italiae Virgo’, or The Myth of the Learned Lady in the Renaissance". The Historical Journal 28 (4): 809-810 
  3. King, Margaret; Rabil, Jr., Albert (1992). Her immaculate hand : selected works by and about the women humanists of Quattrocento Italy. Binghamton, NY: Center for Medieval and Early Renaissance Studies. pp. 332-333. ISBN 978-0-86698-124-8