Usor:Ronald de Groot/Paulus van Geest

Paulus Jacobus Jozef (Paul) van Geest (Hagae Comitis, 5 augusti 1964) est theologus et professor Nederlandicus. Annis ab 2007 praeses cathedrae historiae ecclesiasticae meruit et historiam ecclesiae necnon theologiae in studio generali Tilburgensi (Tilburg University) docet,   ab anno 2018 etiam praeses cathedrae  oeconomiae et theologiae et cursum de theologiae et oeconomicae reflectionis relatione tractantem dat in studio generali Roterodamensi quod dicitur Erasmus Universiteit Rotterdam.  Studet inter alia Augustini operibus, relationi reciprocae inter theologiam doctrinalem et vitam spiritualem quae mediis in temporibus florebat, Patrum mystogogiae   necnon rebus communibus quae inter imagines hominis oeconomici et eiusdem theologici inveniuntur.

Ab anno 2007, inter alia, redactor seriei Late Antique History and Religion, ab anno 2018 redactor periodici Journal of Economics, Theology and Religion (JETR, EUR) et Augustiniana (Leuven), ab anno 2015 redactor Brill’s Studies in Catholic Theology (Brill, Leiden-Boston-Köln).

Aliae actiones

recensere

Unacum B.J. Lietaert Peerbolte et D. Hunter fuit editor principalis operis quod inscribitur Brill’s Encyclopedia of Early Christianity, quod praebet studia essentialia de Novo Testamento, de patribus, de prisca communitate christiana. Anno 2024 editoribus hanc encyclopaediam perfectam papae Francisco solemniter licuit offerre.[1]

Van Geest inter alia est ordinarius Pontificiae Academiae Theologicae Romanae (Pontificia Academia Theologica)[2]; et Academiae scientiarum artiumque Europaeae (European Academy of Sciences and Arts) (Klasse VII. „Weltreligionen“).[3]

Scripta selecta

recensere
  • Thomae a Kempis (1379/1380 — 1471). Studium eius intuitu hominis et Dei. Analysis et textus editionis Hortuli rosarum et Vallis liliorum . [ Thomas a Kempis (1379/1380 – 1471. Kampen: Kok, 1996. [Diss. Utrecht].
  • De incomprehensibilitate Dei. Augustinus theologus negativus. Leuven-Dudley: Peeters, 2010; translation: La incomprehensibilidad de Dios. Agustín como teólogo negativo. Traducción al castellano Enrique A. Eguiarte Bendímez. Presentación Ludouici F. Ladaria. Bogota: Universitaria Agustiniana, MMXIV.
  • Videns per oculos fidei. Mystagogia Patrum Ecclesiae . Leuven-Paris-Bristol: Peeters, MMXVI. 11
  • Catholicismus in Europa. Historiae . Amstelodami: Boom, MMXVIII. Secunda editio: MMXXI. [with K. Schelkens, J. van Gennip];
  • Crucis et monetae. De instrumentis oeconomicis et theologicis . Trajecti ad Rhenum: Kok Boekencentrum Uitgevers, 2021 . [with L. Bovenberg];
  • Moralis in Foro. Theologiam et Oeconomicam reconcilians Leiden: Brill, 2021 .

[[Categoria:Theologi Nederlandiae]] [[Categoria:Professores Collegii et Universitatis Tilliburgensis]] [[Categoria:Professores Universitatis Liberae Amstelodamensis]]

  1. https://www.eur.nl/en/news/pope-francis-receives-brill-encyclopedia-early-christianity-paul-van-geest
  2. https://www.vaticannews.va/it/vaticano/news/2023-12/pontificia-accademia-theologica-nomina-otto-nuovi-membri.html;  Annuario Pontificio per l’anno 2024 (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 2024), 1874
  3. European Academy of Sciences and Arts Paul van Geest.