Jumpstyle[1] (quod verbum Anglicum significat fere "modum saltationis, quod praecipue saltando fit") et quoddam genus musicae electronicae et modum saltationis significat.

Genus musicale recensere

Musica generis Jumpstyle modulatione atque usu instrumentorum minimo excellit et 140 vel 150 pulsibus per minutum geri solet.

Jumpstyle huius diei et societas eorum, qui illam colunt, praecipue in Batavia, Belgia, Francia, Italia, Austria, nuperrime etiam Germania augetur.

Modus saltationis recensere

Modus saltationem secundum musicam orsum est: aut singuli aut turbae saltant ossa per vicem proicientes retractantesque. Saepissime duobus vel pluribus saltatoribus salitur, qui aut alius iuxta alium passus eosdem gerunt ("Duo-Jump") aut alius contra alium stantes ("Duo-Kick") pedes alterius cuiusque saltando consulto pulsant. Saltatorem alium inconsulto tangi autem minime decet. Cum pluribus una simulque saltare difficillimum esse patet. Tamen ita modo libero ("freestyle") saliri potest, ne ulla sequentia passuum praescribatur.

Notae recensere

  1. versa e lingua Theodisca 10o Iunii 2008

de:Jumpstyle en:Jumpsytle