Usor:Coemgenus5833/Theoria musicae
Huic versio in progressu paginae Theoria musicae macris annotata emendationes amabo!
Theōria mūsicae etiam mūsica theōrica appellāta, est cognitiō ratiōnum quibus efficitur ̦mūsica. Ea est scientia multiplex, una fortassē dissimilis aliārum scientiārum, ut tam multīs de physicā tam de motibus gustātibusque animī hominum comprimitur. Id est mūsicam perplane scrutināre, a prōprietātibus sonōrum, ad partēs auris quae sonōs interpretantur, ad regulās compositiōnum, ad effectus quōs mūsica auscultantibus imprimit. Ea saepe dicitur dēductiō ex artificiosīs Europae studiīs musicīs.
Dēscripatiō
Theōria mūsicae linguam notātiōnemque mūsicae tractat. Ea exemplaria et consuētūdinēs artis compositōrum, ācroāmatum, et audītōrum petit, trans vel intra genera, modōs, et aetatēs historicās. Sensū latō, ea prīma mūsicae parametrā vel elementā vehementius dicit et explicat: rhythmum, harmoniam (functiōnem harmonicam), melōdiam, structūram, formam, textūram, etc. Theōria mūsica ergo ullam sententiam, opīniōnem, vel nōtiō mūsicae comprehendit. Quī eās prōprietātes cognoscat appellātur theōrista mūsicae. Aliquī acousticam, physiologiam humanam, et psychologiam adhibuērunt ad explicāndas ratiōnēs et causās quibus mūsica percipiātur.
Melōdia
Augustīnus definivit mūsicam ipsam hōc modō: “Mūsica est scientia bene modulāndī.” Saeculīs antiquīs, mūsica modulātione quae nostrō tempore appellātur melōdia praecipuē consistēbat, et rhythmus modulātionis e rhythmō verbōrum veniēbat. Ab Aevō Renatārum Artium et per saecula usque ad tempus nostrum, bonae modulātiones debent habēre eāsdem hās rēs: mōtum plērumquē gradualem, dīrectiōnem melōdiae post magna intervālla versam, et summum punctum propē mediam phrasem melōdicam.
Harmonia
Verbīs Hucbaldī, "Harmonia est dīversārum vocum aptā coadūnātiō." Papias, Marchettus, et Īsidōrus similia scripserunt, hanc rem appellāntēs ita symphōniam.
Harmonia est sonus quī vēnit cum plus quam una vox concinitur. Rameau, nātus annō 1683, scripsit dē theōriā harmoniae, modōs quibus aliī compositorēs mūsicam scribĕre vidērēntur descrībēns. Rameau refert prōgressiōnem harmoniae dē tonō fundāmentalī pendĕre.
Rhythmus
Rhythmus est vocābulum quod indicat partem temporalem mūsicae. Antiquitate Classicā, rhythmus carminīs cantatī fere semper versuum numerōs sequēbatur, et item Mediō Aevō rhythmus naturalis verbōrum canendōrum partem rhythmicam cantus melōdiae adfēcit, et fuit ratiō principālis ad rhythmum versuum faciēndum. Sed inter figurationēs primās, nihil ostendit rhythmum cantuum, ergo adhūc discēndus erat auscultāndō. Modī ad rhythmum legendum creatī sunt et per saeculā multō mutāvērunt. Signīs additīs, figūrātiō minūtātim plura dē tempore ferre coepit, et notulīs recte scriptīs musicī potuērunt discĕre cantus novōs. Ut hōc facerent, multa elementa rhythmica inclūsa sunt figūrātiōne, exemplī gratiā, mētrum, īctus, et spatium per quod vocēs tenēndae essent.