Aperire sectionem principem

Praecocialis[1] est quaeque species animalium cuius pulli nuper nati movere, videre, audire, se alere possunt. Quibus opponitur species altricialis[2] cuius pulli nuper nati, immobiliores, oculis et auriculis celatis, a matribus ali debent.

Nomina e classificatione Caroli Iacobi Sundevall demuntur qui anno 1836 seriem avium enumeravit in sectiones duas, scilicet "Aves altrices"[3] et "Aves praecoces"[4] divisam. E quibus nominibus eruditi posteriores praecipue Anglice scribentes verba adiectiva altricial et praecocial[5] (deinde precocial) derivaverunt, tam pullis quam adultis, tam avibus quam animalibus aliis applicabilia.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Sundevall (1836) p. 64
  4. Sundevall (1836) p. 70
  5. "Altricial and præcocial orders": Proceedings of the National Academy of Sciences, Philadelphia vol. 21 (1869) p. 194

BibliographiaRecensere