Usor:Andrew Dalby/Dio
67.8-10 Xiphilinus: Domitiani triumphus Dacicus
Edidit sumptuosum spectaculum ex quo nihil dignum historia accepimus praeterquam quod virgines cursu certaverunt. Post haec dies festos egit, videlicet triumphales: exhibuit crebra certamina, proeliis peditum ac deinde equitum commissis in circo, tum etiam in novo quodam loco bello navali facto, in quo non solum omnes fere qui pugnaverunt mortui sunt, sed etiam multi ex spectatoribus, propterea quod maximo imbri et vehementi tempestate repente commota nemini permisit abire ex spectaculo, et quanquam ipse penulam mutavit, tamen ceteros nihil mutare passus est. Qua ex re non pauci in graves morbos inciderunt et mortui sunt. Itaque populo nocturnum epulum dedit eius consolandi causa.
Noctu enim saepe exhibebat certamina, interdum vero et nonnas et mulieres committebat.