Ursicinus munere archiepiscopi Ravennatensis ab anno 533 usque ad annum 536 fungebatur.

Opus tessellatum apsidialis Ursicini in basilica sancti Apollinaris in Classe

Ecclesia Catholica eum inter sanctos posuit. Die quinto mensis Septembris eius dies festus celebratur.

Habuit antecessorem Ecclesium, qui ab anno 522 usque ad annum 532 munus implevit. Possibile est, quin Ecclesio mortuo episcopi sedes diu vacuerit.

In porticu basilicae sancti Apollinaris in Classe erat inscriptio muralis qua apparet Ursicinum illius basilicae "mandantem", ut aiunt iurisconsulti, fuisse.

"B. Apolenaris Sacerdotis Basilica mandante Ursicino Episcopo a fundamentis Iulianus Argentarius aedificavit ornavit atque dedicavit consecrante Maximiano Episcopo.."[1]

Temporibus nostris, haec inscriptio disparuit et non iam in basilica sancti Apollinaris in Classe legi potest, sed eam cognoscimus, quia Agnellus historicus in libro saeculo nono exarato eam fideliter transcripsit.

Sepulcrum Ursicini in basilica sancti Vitalis reponitur in sacello sanctis Nazario Celsoque dicato.

Opus tessellatum servatum in Basilica sancti Apollinaris in Classe

recensere

In imagine apsidis saeculi VI videre possumus imaginem Ursicini opere musivo adumbratam, in qua repraesentatur vestitus alba, planeta, pallio, specialibusque calceis, qui solum a proceribus gerebantur.

Depictus est una cum serie aliorum episcoporum: Severi, Ursi, Ecclesiique.

Verisimiliter effigies Ursicini Ecclesiique ad vivum depictae sunt.[2].

Manu sinistra Sacrae Scripturae codicem gemmis ornatum gestit. Codicem non manu nuda tangit sed velata panno, ut ad res sacras decebat.

Omnes episcopi nimbis carent sed paulo altius super capitibus eorum coronae aureae inter vela pendentes depicta sunt.

Nexus externi

recensere
  1. Ekkart Sauser, "URSICINUS, Erzbischof von Ravenna" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 12 (Herzberg, 1997. ISBN 3-88309-068-9) , columnae 945–946 (Theodisce)
  2. Erich Dinkler: Das Apsismosaik von S. Apollinare in Classe, Coloniae et Opladen 1964, p. 20.(Theodisce)