Ulrica Renata Martina (Theod. Ulrike Renate Martina) Bahr (nata die 25 Aprilis 1964 Norlingiaci) rerum politicarum perita Germanica factionis SPD est.

Iuventus et munusRecensere

Bahr anno 1983 testimonium maturitatis accepit et deinde Augustae Vindelicorum linguis Anglica et Germanicae, historiae atque musicae studebat, ut magistra scholarum elementarum fieret. Anno 1989 primam, anno 1991 secundam probationem adepta est et deinde magistra operam dedit, ab anno 1993 in Augusta Vindelicorum.

Cursus honorumRecensere

Bahr anno 1986 ad Factionem Socialem Democraticam accessit atque ab anno 2002 legata ad consilium urbis Augustae est. Anno 2013 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est.

Nexus externiRecensere