Turris aquatica Arnstadiensis (Theodisce: Wasserturm Arnstadt) res structoria excitans et in monte Arnsberg in urbe Arnstadii (inscriptio cursualis: Am Wasserturm nr. 1).

simul modernum et antiquum: pristina turris aquatica Arnstadii
alterum photographema factum est ex via Bärwinkel

Historia

recensere

Urbe annis 1920 magis magisque aqua egente - imprimis mensibus aestivis - struere turrem aquaticam necesse erat. Anno 1925 senatores consilii urbani decisionem fecerunt, ut in monte Arnsberg hydroturris erigenda esset. Mense Decembri anno 1926 turris inaugurata est, quam officina "Lotz & Gerhard" construxerat. Istis annis Arnstadium homo quidam sagax regit, demarchus Haraldus Bielefeld.

Descriptio

recensere

Maxima pelvis ferro excusso facta est ab operariis officinae F. Neumann (Eschweiler). Turri altitudo 27.5 metrorum est et diametrus maxima 17 metrorum. In turris capite est largissima pelvis quae capax esset 1000 metra cubica aquae continere. Eius fundum iacet 13,2 metra super planitiem montis Arnsberg; altitudo aquae maxima est 19,8 metrorum. Nostris diebus autem cuncta in habitationes transformata sunt. Scalae rotundae visitatores ad suggestum altum conducunt unde specula est in totam urbem.

Complexus ille elegans documentum architectonicum quoque generis Expressionismi est. Inde ab anno 1972 restaurationes incohabantur et res Bello secundo pancosmico demolitae abdebantur. Cameras aluminio texerunt et turrem colore rubro tinxerunt. Apud stationem ferriviariam principalem Arnstadiensem invenitur altera turris aquatica, quippe quae sit multo minor.

Bibliographia

recensere
  • Andrea Ziegenhardt: "Vor 70 Jahren - Bau des Wasserturms auf dem Arnsberg", en : Aus der Vergangenheit von Arnstadt und Umgebung, 6/1996, p.45-46.
  • Architekturführer Thüringen - Vom Bauhaus bis zum Jahr 2000, Weimar 2000, p. 299.

Andrea Kirchschlager, Ulrich Lappe, Peter Unger (eld.): Chronik von Arnstadt. Zeittafel/Chronik. Festschrift zur 1300-Jahrfeier der Stadt Arnstadt (=Veröffentlichungen des Historischen Vereins für Schwarzburg, Gleichen und Hohenlohe in Thüringen, 3), eldonejo Kirchschlager, 1-a eldono, Arnstadt 2003, (ISBN 3-934277-07-1), p.459.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Turrim aquaticam Arnstadii spectant.