Turris Babel (Petrus Bruegel senior)
Turris Babel est nomen aliquarum tabularum pictarum quas Petrus Bruegel senior pinxit et quae ostentant narrationem biblicam de turri Babel (Gen. 11).[1] In Historiae Artis Museo (Kunsthistorisches Museum) Vindobonae, tabula maior anno 1563 picta servatur. Secunda, eodem anno picta sed minor, Roterodami in museo Boijmans van Beuningen invenitur.
Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae
Scilicet Petrus Bruegel senior etiam alias tabulas de hac narratione pinxit quae tamen amissae sunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Tabulas Petri Bruegel spectant (Pieter Brueghel the Elder, The Tower of Babel by Pieter Bruegel the Elder). |
Notae
recensere- ↑ Sunt qui affirment Borromini huic picturae simile aedificavisse tortum fastigium clarae turris ecclesiae universitatis Sant'Ivo alla Sapienza (sanctus Ivo ad Sapientiam) Romae, quae ad papalem universitatem antiquam Sapientia nominatam pertinet; esse autem - ut perfectam et cruce coronatam, non stultitia pagana coeptam omissamque - symbolum sapientiae christianae.