Tu Benjun

geographus, scriptor de re cibaria

Tu Benjun, litteris Sinicis 屠本畯 (anno 1542 natus; mortuus 1622)[1] fuit magistratus imperii Sinensis et scriptor de cibo marino maris Sinensis Orientalis. In regione Minzhong operam dedit atque de hac regione praecipue scripsit. Minzhong ("Min media") inter pagos quorum incolae sermone Min (qui et Hokkien) loquuntur, locum medium tenet: ad provinciam Fujian magna parte correspondet.

Wikidata Tu Benjun
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1542;

Familia

Genitores: Tu Dashan;
Proles: Q60994629
Familia: Q24836343
 
Trichiurus lepturus, olim a Tu Benjun descriptus, a Kawahara Keiga ante annum 1829 depictus. Collectus Siebold (Naturalis Lugduni Batavorum)
  • 1596 : 海味索隐 Minzhong haicuo shu ("Registrum cibi marini litoris Minzhong"); cui libro Xu Bo 徐𤊹 (1563-1639) supplelentum scripserit, titulo 閩中海錯補志 Minzhong haicuo buzhi
Describuntur species fere 259, inter quas Larimichthys crocea, Larimichthys polyactis, Trichiurus lepturus, Tenualosa reevesii, Ilisha elongata, Konosirus punctatus; insuper nidi aerodramorum, videlicet specierum Aerodrami fuciphagi et A. maximi[2]
  • 閩中荔枝譜 Minzhong lizhi pu (de cultu Litchi chinensis in regione Minzhong)
  • 野菜箋 Yecai jian (de plantis edulibus silvaticis)
  • 海味索隐 Haiwei suoyin ("Historia saporum marinorum"): nova recensio operis recentis a Zhang Jiuzong 張九嵕 scriptae
Inter has sapores, cochlea Cipangopaludina chinensis stylo poetico in carmine 吐铁歌 Tutie ge laudatur, paludum oryzicolarum meridianarum incolae, mense Maio collectae.[3]

Nexus externi

recensere
  • Ulrich Theobald, "Minzhong haicuo shu" apud China Knowledge