Tritura [1] est condimentorum siccorum contritorum mixtura, aut a coquo ad tempus, aut iam ab alio parata. In artibus coquinariis regionalibus triturae variae praescribuntur.

Ars coquinaria Indica: condimenta sicca ad garam masala conterenda. A sinistra giro videntur nuces moschatae, piper nigrum, macis, cinnamomum, amomum, et media imagine cardamomum

Ius suffrictum est tritura ex aromatibus viridibus fricta et ad fercula condienda dum coquuntur infusa.

NotaeRecensere

  1. "agnina a crudo trituram mortario accipere debet, caprina autem cum coquitur accipit trituram": Apicius sive De re coquinaria 8.6.3. "Trituram colligis et facies globum ex ea": ibidem 8.8.4

Nexus externiRecensere

 
Ars coquinaria Provinciae: Coussignous (caseus pungens) ex oleo subtilibusque herbis cum pane illatus. "Herbas subtiles" ita dictas (fines herbes) constituunt petroselinum, schoenoprasum, cerefolium, sanguisorba sive et dracunculus
 
Ars coquinaria Sinensis: quinque condimenta (wuxiang fen) parata et contrita. A sinistra giro videntur: caryophyllum, cinnamomum, foeniculum, illicium, zanthoxylum