Trippstein notissimus excursionum locus est quo migrantes visus pulcri caussa devertere solent. Situs est in altitudine 504 metrorum in saxis lapide fissili argilloso supra oppidum Schwarzburg in Germania.

Specula Trippstein; ante casellam fundamenta bene videntur in quibus Macheleid domunculam erigi iussit

Quid sit recensere

 
Aspectus oppidi in valli, 1969

Institor Georgius Henricus Macheleid in rupibus sibi domunculam construxit quam postea principi Schwartzburgensi dono donavit.[1] Tum Macheleid, quamvis fabrica eius in Sitzendorf in urbe haud procul distanti esset, iam dudum incola Schwarzburg factus est. Ei tabula commemorativa casellae affixa est.

Gravitudinem speculae istius anno 1816 cum aliis Ludovicus Fredericus Hesse historicus sublineavit.[2]

Iam saeculo XVIII exeunte vallis flumini Schwarza assita - itaque vertex Trippstein monticuli ipse quoque! - periegesis et philotheoriae caussa libenter visitabantur. Inter viatores voluptarios etiam Ioannes Volfgangus Goethius, Gulielmus de Humboldt, Arthurus Schopenhauer fuerunt. Saepius in epistulis sive historiis Trippstein laudanter describebatur. Neque pictores et delineatores eum locum spernebant: picturas effecerunt e.g. Thiele, Kämmerer et Martini.

Nostris diebus semita quae pro Henrico Cotta nominata est directo ad speculam istam ducit. Unde Albimontium pergere licet.

Nomen recensere

In vico Bechstein ad septentrionem vergenti caupona quaedam nominatur Landgasthof und Pension Zum Trippstein. Statio ferriviaria prima in via inter ``Rottenbach~~ et ``Katzhütte~~ appellatur Bechstedt-Trippstein. Quae olim periegesim tota in valle promovebat atque incitabat.

Notae recensere

  1. Wilhelm Slieda: Die Anfänge der Porzellanfabrikation auf dem Thüringerwalde, Jena 1902, p. 37: Außerdem errichtete er auf dem Trippstein ein Häuschen, dessen Fundament daselbst unmittelbar vor der Aussichtshütte noch heute sichtbar ist und in das er zeitweilig seinen Wohnsitz verlegte. Später überliess er dieses dem Fürsten und soll sich unten im Dorf an einer anderen Stelle ein neues Haus gebaut haben.
  2. Rudolstadt und Schwarzburg nebst ihren Umgebungen (=Taschenbuch der Geschichte und Topographie Thüringens, 1), Rudolstadt. Ecce eius verba: ... rechts über sich in schwindelnder Höhe des Felsens des Trippsteines, auf dem ohne Zweifel der auserlesenste Standort ist, von wo man die Reize der Umgebung Schwarzburgs auf einen Blick überschauen kann.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Trippstein spectant.