Tributum pro hereditate[1] est vectigal quod, quibusdam in Civitatibus, illis imponitur bonis et iuribus, quae sive per hereditatem sive per donationem transmittuntur.

Notae tributi pro hereditate

recensere

Non paucis in Civitatibus tributum pro hereditate:

  • Imponitur bonis et iuribus non onerosis, id est, illis, quae non emuntur pretio.
  • Exigitur: (a) cum quis post mortem reliquit bona vel iura per testamentum vel secundum legis praecepta; (b) cum quis, dum vivit, donat bona vel iura cui voluerit.
  • Constituitur iuxta pretium venale bonorum vel iurium.
  • Agnoscitur cum donatarius apud administrationem aerarii censet bona vel iura quae recepit.
  • Auget Civitati rem nummariam.
  • Componit publicum oeconomicumque ordinem.

Nexus interni

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006 [sub voce perintövero]; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009 [sub voce arvskatt].
 
stipula

Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!