Tributum ab innuptis exactum

Tributum ab innuptis exactum[1] est vectigal, quod caelibes aut/et innuptae solvere coguntur aut cogebantur in nonnullis civitatibus. Quod tributum saepe impositum est eo consilio, ut homines quam citissime nuptiis factis progeniem ederent. Hodie plerumque abrogatum est.

BorussiaRecensere

Tributum impositum erat ab Iohanne Casimiro Kolbe, primo ministro Borussiae, qui ineunte saeculo XVIII voluit hoc novum tributum (duo grossos [Groschen] pro mense) creare.

FinniaRecensere

In Finnia et caelibes et innuptae tributum paulo maius (3-6 %) ex censu solvere coacti sunt ab anno 1935 ad annum 1975.

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)