Translitteratio linguae Graecae
Cum varie litterae Graecae in litteras Latinas transferri possint, et praesertim cum lingua Graeca varie per aevos enuntiata sit, sunt compluria systemata translitterandi. Latina autem lingua fere semper idem systema usurpatur quo utebantur ipsi Romani, Classica aetate, nempe:
Litterae ipsae
recensereNota bene nomina ipsarum litterarum tam vetera sunt ut non systemati congruant, e.g. mu non my, upsilon non ypsilon, kappa non cappa.
Litterae simplices
recensereLittera Graeca | Littera Latina | notae |
---|---|---|
α | a | |
β | b | |
γ | g | γ ante γ, κ, χ scribitur n, e.g. ἄγγελος = angelus |
δ | d | |
ε | e | |
ζ | z | |
η | ē | |
θ | th | |
ι | i | |
κ | c | More classico numquam (neque ante i, e, y, etc.) k transcribitur! |
λ | l | |
μ | m | |
ν | n | |
ξ | x | |
ο | o | |
π | p | |
ρ | r, rh | Ineunte verbo rh, et ρρ = rrh. Alibi 'r'. |
σ | s | |
τ | t | |
υ | y, hy | Ineunte verbo hy, alibi y. |
φ | ph | |
χ | ch | |
ψ | ps | |
ω | ō | |
῾ | h[1] |
Notae
recensere- ↑ Interdum etiam his locis, quibus orthographia Graeca eam omittit, e.g. Euhemerus (= Εὐήμερος, ex εὖ + ἥμερος) vel octahedron et alia polyhedrorum nomina (a Graeco ἕδρα).
Litterae obsoletae
recensere- Littera ϝ antiquioribus verbis fit v, e.g. Ἀργείϝοι = Argivi, sed quiescente littera, et Latine omittebatur. Nomen priscum litterae datur a Cassiodoro 7.148 ut va[u] (sed saepius Latine digammon, digamma etc.)
- Nomen litterae ϙ datur a Quintiliano in Institutionibus 1.4.9, aliis manuscriptis coppa, aliis koppa.
Diphthongi
recensereLitterae Graecae | Litterae Latinae | notae |
---|---|---|
αι | ae | Etiam ante vocalem, e.g. Αἰαίη = Aeaea |
ει | ī | Ante vocalem nonnumquam ē, e.g. Δάρειος = vel Dareus vel Darius |
οι | oe | Etiam ante vocalem, e.g. Μελίβοια = Meliboea |
υι | yi | |
ᾳ | ā | |
ῃ | ē | |
ῳ | ō | |
αυ | au | Ante vocalem, licet av scribere, e.g. Agave |
ευ | eu | Ante vocalem, licet ev scribere, e.g. evangelium |
ου | ū | |
ηυ | ēu | Ante vocalem, licet ev scribere. |
ωυ | ōu, ōv (ante vocalem); ō | |
ᾱϋ | āy | E.g. Ταΰγετα = Taygeta |
ηϋ | ēy | E.g. κήϋξ = ceyx |
ωϋ | ōy | E.g. Μωϋσῆς = Moyses |
Antiquissimis verbis nonnumquam υ fit u (e.g. μῦ = mu), et diphtonga ex iota subscripta conservantur (e.g. τραγῳδία = tragoedia, sed non in verbis tempore classico mutuatis (e.g. γρῦ = gry, ῥαψῳδία = rhapsodia).
Translatio inclinationis
recensereQuod attinet ad inclinationem, classes nominum varie a Graeco in Latinum transferuntur.
Prima declinatio
recensere- Nomina feminina in -η Latine vel -e -es (e.g. crambe, Dione) manent, vel -a -ae (e.g. Libya) fiunt.
- Nomina feminina in -α solent fieri nomina solita primae declinationis.
- Nomina masculina in -ας Latine manent -as, sed casus genitivus solet esse -ae potius quam -ου (e.g. Aeneas).
- Nomina masculina in -ης varie tractantur. Nomina communia saepius fiunt -a -ae (sed masculina, e.g. poeta, Latinista sed a contrario clibanites), nomina propria saepius vel -es -ae (e.g. Anchises), vel potius transferuntur ad declinationem tertiam (quod tempore Hellenistico et lingua ipsa Graeca nonnumquam fiebat, e.g. Euripides).
Secunda declinatio
recensere- Nomina masculina et feminina in -ος paene semper fiunt -us -i (e.g. Diodorus, Aegyptus), sed interdum terminationem -os et -on retinent (e.g. Delos, dialectos). Rarius terminatio quoque nominativi pluralis -oe retinetur (paene semper in operum litterariorum nominibus e.g. Adelphoe, Choëphoroe, sed etiam Arctoe). Rarissime vocativum -ie invenimus vice -i (Pythie, Delie, Bromie).
- Substantiva ex adiectivis duarum terminationum possunt fieri -a in feminino (e.g. enthea)
- Nomina "Atticae declinationis" in -ως figuras suas Graecas retinent (Halōs, -ō)
- Nomina neutrius generis vel -on -i (e.g. rhododendron) vel -um -i (museum) Latinizantur.
Tertia declinatio
recensere- Singula addenda
Declinationes Neograecae
recensere- -ο = -um -i, -on -i
- -ι = -ium -ii, -ion -ii
- -α, -ας possunt esse aut primae declinationis aut reliquae tertiae
- -η, -ης possunt esse primae declinationis (sed cf. nomina antiqua in -ης), sed memento plurima nomina gentilicia Neograeca esse re vera genitiva, ergo non in casus alios inclinari posse!
Translitteratio in Graecum
recensereParvula mutanda sunt:
- Latinum ui solet υ (u psilon) scribi;
- Latinum qu solet κο scribi;
- Latinum v aliquando ου (antiquius) seu β (recentius) scribitur, aliquando (saepe si inter vocalium) deleatur (sicut in Novembris = Νοέμβρις)
Bibliographia
recensere- Verbrugghe, Gerald P. "Transliteration or Transcription of Greek". The Classical World 92, no. 6 (1999): 499–511.
- Gildersleeve, Basil Lanneau, et Lodge, Gonzalez. Gildersleeve’s Latin Grammar. Novi Eboraci: University Publishing Company, 1900.