Wikidata Tobias Lindner
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Ianuarii 1982; Carolsruha
Patria: Germania

Tobias Lindner (natus 11 Ianuarii 1982 Carolsruhae) oeconomus et rerum politicarum peritus Germanicus factionis Viridum est.

Tobias Lindner anno 2014

Munus recensere

Postquam testimonium maturitatis adeptus est, Lindner annis 2002 - 2007 apud Institutum Technologiae Carolsruhense oeconomiae technicae studebat. Tum ibidem adlatus scientificus operam dedit et anno 2011 doctor promotus est.

Cursus honorum recensere

Lindner, ab anno 1998 sodalis factionis Viridum, annis 2004 et 2009 frustra candidatus legati ad Dietam Foederalem Germaniae fuit. Anno 2011 autem in Dietam Foederalem successit et ad hunc diem legatus manet.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tobiam Lindner spectant.