Titus Sextius Lateranus Marcus Vibius Ovel(lius?) … Secundus Lucius Volusius (Torquatus?) Vestinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator patricius Romanus fuit secundo saeculo. Familia iam aetatibus liberae rei publicae floruit[1]. Pater eius Titus Sextius Cornelius Africanus fuit, qui anno 112 consulatum ordinarium gessit. Ipse anno 154 cum Lucio Vero, qui postea imperavit, consul ordinarius fuit. Tum anno 168/169 provinciam Africam proconsul administravit. Filius eius Titus Sextius Magius Lateranus anno 197 consul ordinarius creatus est[2].

  1. Antony Birley, Mark Aurel, Monachii 1977, p. 194
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 492


Antecessores:
Lucius Fulvius Rusticus Gaius Bruttius Praesens et Aulus Iunius Rufinus
Consul
154
cum
Lucio Ceionio Commodo Vero
Successores:
Gaius Iulius Severus et Marcus Iunius Rufinus Sabinianus