Titus Flavius Postumius Varus

consul Romanus

Titus Flavius Postumius Varus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus ac vir publicus saeculi tertii erat.

FamiliaRecensere

Marcus Postumius Festus homo novus eius proavus erat[1]. Titus Flavius Postumius Varus frater vel consobrinus Titi Flavii Postumii Titiani erat, qui anno 301 consul II ordinarius erat et Titi Flavii Postumii Quieti, consulis ordinarii anni 272.

Cursus honorumRecensere

Circa annum 250 legatus Iscae Siluri fuit, ut inscriptio ibi inventa dicit: "Titus Flavius Postumius Varus vir clarissimus legatus templum Dianae restituit."[2] Certe tum legatus Legionis II Augustae fuit[3]. Praeterea consul suffectus ignoto in anno, orator Augusti ac XVvir sacris faciundis et anno 271 - 272 praefectus urbi Romae erat, ut in monumento sepulchrali Romae invento legi potest[4].

NotaeRecensere

  1. Confer CIL VI 1416 [M(arcum) Pos]tumium Fest[um] / oratorem utraque facund(a) / maximum proco(n)s(ulem) Asiae destinat(um) / VIIvirum flam(inem) venerabilis / memoriae virum / T(itus) Fl(avius) Postumius Varus co(n)s(ul) / pronepos sectator / eius
  2. RIB-01 316
  3. Anthony Richard Birley, The Roman Government of Britain, p. 362
  4. CIL VI 1417