Timotheus Ioannes Russert

Timotheus Ioannes Russert, Alter (19502008[1]), fuit actorum diurnorum scriptor praecoque Americanus, qui Meet the Press (Prelo Te Offer), disputationem televisificam apud NBC, plus quam sedecim annos duxit. Caput officinae Vasingtonianae pro NBC News, Tim Russert, disputationem televisificam apud MSNBC, omni septem dierum spatio ordinavit.

Timotheus Ioannes Russert

VitaRecensere

Natus est Bufali in Novo Eboraco die 7 Maii 1950, Hibernianorum Americanorum filius. Alumnus Scholae Canisius Bufali fuit, et educatus est a Iesuitis apud Universitatem Ioannes Carroll[2] et Collegium Legitimum Cleveland-Marshall in Universitate Civitatis Cleveland.

Russert Big Russ and Me, biographiam, scripsit anno 2004. Proximo anno, edidit Wisdom of Our Fathers: Lessons and Letters from Daughters and Sons, litterarum scriptarum ab hominibus qui primum librum legerant congeriem.

Russert breviter in Homicide, ludo scaenico televisifico, se ipsum egit.

MorsRecensere

Partem disputationis televisificae Meet the Press pelliculā referens, Russert concidit et statim mortuus est in officina sua Vasingtoniae die 13 Iunii 2008.[3] Cognitum causae nondum habetur.

NotaeRecensere

FontesRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Timotheum Ioannem Russert spectant.