Tiberianus (quarto saeculo p.C.n floruit) fuit poeta Latinus.

Non satis constat utrum sit idem vir ac Caius Annius Tiberianus quem Hieronymus [1]"disertum virum" declarat, an Baebius Tiberianus[2], qui  praefectus Romae fuit, circa annos 303/304.

Tiberianus tria vel quattuor poemata brevia scripsit. Etiam octo fragmenta extant, quae scholia Servii et Fulgentii servaverunt. Notissimum ex  his carminibus, quod verba "Amnis ibat" incipiunt, ex viginti tetrametris trochaicis constat. Tituli autem duorum eius operum adhuc cognoscuntur, Prometheus et Liber de Socrates.  Forsitan  prosimetras et philosophicos dialogos menippeos scripserit. Quidam philologi[3], similitudinis causa, etiam Pervigilium Veneris illi poetae tribuerunt, sed res maxime dubia est.

  1. Chron. ab Abr. 2380.
  2. CIL, II 42.
  3. G. P. Goold, Praefatio libri Catullus. Tibullus. Pervigilium Veneris, Harvard, University Press, 1988.

Bibliographia

recensere
  • E. Courtney, The fragmentary latin poets, Oxonii, 1993, pp. 429-446.

Nexus externi

recensere