Theriaca Antiochi fuit antidotus ad morsum viperi medendum, cuius compositio regi cuidam Antiocho Galenus attribuit. Dicit enim: "Pharmaca contra morsum viperi, inter quae theriaca quem Antiochus confecit: eam Plinius refert in muro templi Aesculapii inscriptam." Infra pergit: "Alia ab Eudemo[1] metris exscripta, theriaca Antiochi Philometoris," cui insunt meum, serpyllum, opopanax, trifolium, anisum, feniculum, ammi, ervum, Chium.[2] Plinius ita citatus dicit:

"Unam compositionem ... subteximus adversus venenata animalia incisam in lapide versibus Coi in aede Aesculapi. Serpylli duum denariorum pondus, opopanacis et mei tantundem singulorum, trifolii seminis pondus denarii, anesi et feniculi seminis et ammi et apii denarium senum e singulis generibus, ervi farinae denarium XII. Haec tusa cribrataque vino quam possit excellenti digeruntur in pastillos victoriati ponderum. Ex his singuli dantur ex vini mixti cyathis ternis. Hac theriace Magnus Antiochus rex adversus omnia venenata usus traditur aspide excepta."[3]
  1. Sed quis? Sunt enim multi Eudemi medici.
  2. Galenus, De antidotis 2.14 (14.183-185)
  3. Plinius, Naturalis historia 20.264


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.