Theoria linguae depictricis
Theoria linguae depictricis est doctrina philosophica quae veritatem et linguam idealiter inter se congruere, et quidem veritatem in lingua refulgere, praecipit. Quae intellegendi ratio a Ludovico Wittgenstein excogitata est et in Tractatu logico-philosophico divulgata. Putat enim propositiones bene formatas condiciones rerum depingere. Nam haec propositio "Cattus in mensa iacet" depingit rerum condicionem, in qua cattus in mensa iacet. Sin autem opera detur, ut sermone interverso id quod depingi non potest depingatur, in difficultates philosophicas incidetur.
"De quo loqui nequitur, de eo tacendum est" conclusio est Tractatus (§ 7), et consecutio metaphysica ex theoria linguae depictricis confecta. Dicit enim Wittgenstein in Tractatu res hominibus maximas pretiosissimasque ex significanti usu linguae excludi. Nam de dictione significanti agitur, si ad aliquid quod percipitur refertur aut ex dictionibus ad perceptionem pertinentibus concludi potest. "Fines linguae meae ostendunt fines mundi mei" (Tractatus § 6) hoc quoque significat, rationem linguae et veritatis non posse linguà depingi; non enim extremam linguae et mundi relationem inspecturi ex lingua exire poterimus. Secundum Wittgenstein philosohorum est linguam dilucidiorem reddere, non theorias aedificare.
Bibliographia
recensere- Hope, V. (1969) The Picture Theory of Meaning in the Tractatus as a Development of Moore's and Russell's Theories of Judgment. Philosophy 44 (168): 140-148.
- Keyt, David (1964) Wittgenstein's Picture Theory of Language. Philosophical Review 73 (4): 493-511.
- Stenius, Erik (1960) Wittgenstein's Tractatus: A Critical Exposition of its Main Lines of Thought. Cornell University Press.