Theoria coniurationis est notio vel coniectura levi testimonio et sine sufficienti argumento exhibita, aliquam miram rem omnium mentem occupantem ad coniurationem referri quorundam conspirantium magnae auctoritatis clandestinoque velut post siparium aliquo modo agentium. Suspicio coniurationis frequentissime a recepta rerum explanatione interpretationeque deflectit, quae a plurimis membris communitatis scientificae sustinentur et in instrumentis communicationis socialis divulgantur. Quae cum ita sint, fieri potest, ut suspicio coniurationis etiam instrumenti politici modo adhibeatur ad contrarias perceptiones infirmandas vel promovendas. Multum igitur pendet ab eo, cuius de qua re quaeratur opinio.

Aliquae theoriae coniurationis infames sunt de programmate Apolline,? impetibus diei 11 Septembris 2001, et caede Ioannis F. Kennedy.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Barkun, Michael (2003) A Culture of Conspiracy: Apocalyptic Visions in Contemporary America. University of California Press.


 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!