Theodorus Creizenach (natus die 17 Aprilis 1818 Moguntiaci, mortuus die 6 Decembris 1877 Francofurti) poeta, paedagogus et litterarum historicus Germanicus fuit. Filius eius fuit historicus Gulielmus Creizenach.

Postquam magister factus est in schola Francofurtensi Iudaica Philanthropinum in vita Iudaeorum Francofurtensium attendebat. Itaque societatem reformatoriam Jüdischer Reformverein condidit. Tamen anno 1854 se ad fidem Christianorum convertit. Anno 1859 magister in Schola Burgensium Superiore creatus est, anno 1863 in gymnasio Francofurtensi in historia et in litteris.

Ipse scripsit »Dichtungen« (Francofurti 1839) et »Gedichte« (Francofurti 1848). Goethii eiusque nexuum Francofurtensium peritissimus edidit epistulare commercium Goethianum cum Willemer »Briefwechsel zwischen Goethe und Marianne v. Willemer« (editio altera, Stutgardiae 1878).

Nexus externi

recensere