Theobaldus II (rex Navarrae)
Theudebaldus sive Theobaldus, natus anno 1239, fuit ab anno 1253 comes Campaniae in Francia, quintus eius nominis, et rex Navarrae, secundus eius nominis. In matrimonium duxit Isabellam regis Francici Ludovici IX filiam. Theobaldus mortuus est iuxta Drepanum insulae Siciliae die 4 Decembris 1270 quo tempore domum reveniebat post octavam expeditionem sacram. Successor fuit frater Henricus.
Fontes vitae et regni Theobaldi II
recensereBibliographia
recensereNexus externi
recensere- "Thibaut de Champagne, Infante don Teobaldo de Navarra" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
- Arnaud Baudin, "Thibaud V (1253-1270)" apud Le comté de Champagne et de Brie au Moyen Age