The Road (pellicula 2009)

The Road est pellicula ab Iohanne Hillcoat moderatore Australiano-Canadensi anno 2009 facta, quam ex mythistoria eiusdem tituli a Cormac McCarthy scripta (2006) Joe Penhall in scaenam accommodavit. Viggo Mortensen et Kodi Smit-McPhee histriones primas partes agunt, ille patris, hic filii, qui post interitum mundi desperati salutem petunt.

Viggo Mortensen (a dextra) et Kodi Smit-McPhee

ArgumentumRecensere

Post magnam calamitatem universam abhinc quattuordecim annos factam orbis terrarum in deserta obscura frigidaque mutatus est, ubi pauci tantum superstites vivunt. Ex calamitate consecutae sunt anthropophagorum aliorumque scelestorum temerariae turbae. In pellicula de molestiis et periculis narratur, quibus pater et filius Civitates Foederatas Americae peragrantes obiciuntur. Desperati quaerentes cibum ac quaslibet res quibus uti possint litora petere contendunt. Pater pabillo paucas sibi reliquas trahit res, quarum pretiosissima est manuballistula duabus tantum glandibus onerata. Cuius usum filium suum docet, ne vivus in anthropophagorum potestatem deveniat. In itinere multa pericula perpessi formidines horribiles obire coguntur.

HistrionesRecensere