The Mule ('Veredarius') est pellicula Americana criminalis anno 2018 edita, cui faciendo moderatus est Clint Eastwood, qui etiam partes primas agit. Scriptum scaenarium a Nicolao Schenk factum in commentatione in New York Times edita positum est.

Clint Eastwood octogenarius.

Argumentum

recensere

Erlus Stone,[1] veteranus belli Coreani, proficiscitur praemium perpetuum ob hortorum culturae merita accepturus, sed hoc faciens nuptias Iridis filiae suae omittit. Iris furiosa est omissione patris. Paeterea Maria uxor Erli divortium postulat. Multos post annos Erlus Virginiam neptem salutatum it sub praetextu huius nuptiarum, quamquam Erlus, florifero amisso negotio, re vera lecto carebat. Animadvertitur ibi a quodam drogarum cartelli socio, qui Erlum decoxisse ex pristino huius operario cognoverat. Erlo proponit, ut pro cartello Sinaloensi drogas transportare incipiat. Quo accepto proposito Erlus praedonum "veredarius" fit, cui mandatum est, ut cocainam ex El Paso Sicagum transportet.

Praedones enim Erlum putant hominem aetate et natione minime conspicuum esse, quod nulla auriga commiserit delicta viaria et alioqui sceleris purus fuerit. Itaque mox ingentes drogarum copiae transportandae Erlo commendantur, quibus magnam sibi pecuniam facit. Pecunia novum sibi autocinetum onerarium emit, domum suam redimit, et aedificium loci incendio diruptum reparandum exsolvit. Etiam sumptus nuptiarum Virginiae praebet.

Interim Colino Bates emissario DEA mandatur, ut cum Trevino socio drogarum ad mercatum Sicagensem delationes coerceat. Bates et Trevino per nuntiatorem in cartello agentem certiores fiunt de veredario quaestuosissimo, iam aetate provecto, qui Tata vel Avus vocatur. Laton, caput cartelli, Erli successu laetatur et eum ita tractat, ut credas de familiaritate agi. At trucidato Latone res in peius mutantur, cum Gustavus, praedo crudelior coercendique cupidus, ad gubernacula cartelli accederet, nam Gustavus ab Erlo postulat, ut imperio suo totus se subiciat nec iam vitam liberam degat.

Erlus, dum cocainae deferendae munere occupatur, in popina cum Bates iocose de variis rebus sermocinatur. Neuter vir de altero quicquam novit, et Erlus iuniori viro sua benevola consilia bonae vitae dat. Deinde Erlus egressus munus suum curare continuat, sed dum autocineto suo vehitur, a Virginia accipit telephonema, Mariam periculoso morbo aegram esse. Nunc Erlus duarum optionum angustiis constringitur: nam Gustavus Erlo, nisi dicto pareret, mortem minatus erat, qua de causa primum se venire non posse Virginiae dicit. Attamen obiurgatione Virginiae motus constituit, ut omisso iussu Gustavi vitae periculo ad visendam Mariam se conferat. Tandem gratiam reconciliat cum Maria moribunda. Erlus funeri interest, et facta cum Iride et familia reconciliatione munus suum veredarius curare pergit, adpropinquantibus et emissariis DEA et praedonibus cartelli. Custodes cartelli primum eum capiunt et, inoboedientiae Erli cognita causa, Gustavo telephonant senique clementiam expetunt. Permissu Gustavi Erlus pergit, donec ab emissariis DEA capitur. Deinde Bates paulisper subsistit, ut ante dimissionem Erlum in autocineto biocolytarum sedentem comiter adloquatur.

In iudicio defensor propter aetatem provectam et honorem militarem Erlo veniam petit. Hic autem interpellato defensore se ipsum omnium criminum noxium iudicat. Itaque sine mora in carcerem civitatis condemnatur. Familia eum adiuvat visereque promittit. In carcere ei ad amorem suum, cultum horti redire licet.

Divisio partium maiorum

recensere

De hac pellicula

recensere

Pellicula in commentatione “The Sinaloa Cartel’s 90-Year-Old Drug Mule” a Samuele Dolnick anno 2014 scripta posita est, in qua narratur de Leone Sharp, veterano secundi belli mundani, qui septem et octoginta annos captus erat "veredarius" cartelli Sinaloensis. Qua commentatione valenti adcensus Nicolaus Schenk scriptum scaenarium conscripsit. Si quid in hac pellicula vitio versum sit, ad certam levitatem figurarum referri solet: fere omnes partes — excepto Eastwood partes primas agenti — nimis adumbratim conceptas esse. Eastwood solus praesentia efficaci, quamquam sine multis argutiis, excellit: se ipsum agit, senem paene nonagenarium, cui mores incompti oratioque indecora parumque correcta facile ignoscuntur.

Quod ad scriptum scaenarium attinet, aliquae res quibusdam criticis scrupulum iniecerunt, nam illud, quasnam res transportare soleat, minime referre videtur. Eiusmodi sinceritas exaggerata (instar Forrest Gump, ut quidam dixit criticus) aliquid inopinatum esse videtur. Pars criticorum pelliculam bonam oblectantemque esse putat, altera autem pars The Mule inferiorem ceteris operibus Eastwoodianis esse.

  1. Erlus "Earl" Stone est nomen personatum Leonis Sharp, qui septem et octoginta annos natus anno 2011 captus est drogarum veredarius in orbe terrarum veterrimus.

Bibliographia

recensere