The Katzenjammer Kids est narratiuncularum nubeculatarum corpus a Rudolpho Dirks, gryllographo Germano-Americano creatum. Prima narratiuncula die 12 Decembris 1897 palam facta est in American Humorist, actorum diurnorum New York Journal appendice singulis dominicis edita. Quippe cum etiam nunc edatur, omnium nubeculatarum veterrima esse videtur.

The Katzenjammer Kids (R.Dirks, 1901)

Res historiolis nubeculatis narratae in quadam "Maris Australis" insula geruntur. Primas partes agunt duo pusiones sociofraudi, Hans et Fritz, qui technis effrenatis in familiares suos adultos inludunt, sicut matrem (Mama), vitricum (der Captain), ludi inspectorem (der Inspector). Interdum istis vappis fortuna secunda est, interdum autem vapulant.

Nexus interni