The Firm est pellicula a moderatore cinematographico Sydney Pollack Americano anno 1993 facta secundum mythistoriam eiusdem tituli a Ioanne Grisham scriptam et anno 1991 editam.

Argumentum pelliculae

recensere

Mitchius McDeere, iuris consultus in Harvard Law School summa cum laude eruditus, munus quam quaestuosissimum a grapheo advocatorio Memphitano Bendini, Lambert & Locke sibi oblatum accipit. Itaque McDeere cum Abbia uxore Memphim migrat, in aedibus lautis considunt, novoque autocineto Mercedes-Benz convolutabili tecto vehuntur, quorum omnium sumptus a societate negotiali praebentur. Initio his commodis valde oblectantur.

Averius Tolar conlega senior Mitchio datur exercitor, qui eum ad mores severos societatis educet, fidelitatemque et familiaritatem ac magnorum praemiorum spem ei inculcet. Abbia autem domiseda vitam solitariam nimisque tranquillam vivit, cum maritus operum officiis onestus matrimonio nocens diem de die in grapheo detineatur. Abbia vitam suam nimia rectura cohiberi sentit.

Mox autem Mitchius duos advocatos societatis vitam amisisse cognoscit. Etiam alia obscura animadvertit, sicut hoc: omnino quattuor iuris consultos societatis obscuris condicionibus obiisse; societatem in primis id agere, ut clientes divites in tributis effugiendis adiuvet. Praeterea in itinere operario ad Caimanas insulas facto Mitchius apud Averium acta ad illos quattuor socios mortuos pertinentia invenit. Paulo post Mitchius in tenebris ad adulterium inlicitur a puella venustissima, quam Guilelmus DeVasher, custos a securitate societatis, empserat eo consilio, ut delicti photographematibus a Mitchio, ne cuiquam arcana societatis patefaceret, extorquere posset.

Etiam FBI Mitchium adit declaratque Bendini, Lambert & Locke societatem, conductorem Mitchii, familiae Morolto mafiosae inservire, plurimosque advocatos societatis lavationis pecuniae et fraudum fiscalium conscios esse. Domum ipsius mechanematibus exploratoriis scatere. Nisi ipse horum scelerum reus fieri vellet, documenta scelerum in Caimanis insulis conservata officio FBI subministret.

Mitchius has res ipse sciscitatus FBI recte sentire comperit. Etiam, cum se a societate custodiri sciat, cautissime sibi agendum esse intellegit. Nec nescit se, si secreta clientium prodiderit, iure agendi licentiam amissurum esse. Mitchius magno pretio hoc propositum accipit. Praeterea, ut Raimundus frater ex carcere dimittatur, flagitat.

Mitchius, quomodo curriculum suum conservare possit, invenit. Animadvertit enim societatem nimias horas operarias in rationem referre et nimium pecuniae a clientibus poscere solere. Cum rationes per cursum publicum mitti soleant, de gravi fraude cursuali agi constat, quae in Civitatibus Foederatis severe puniri debet. Itaque Mitchius FBI suadet, ut societatem fraudis cursualis accusent. Eiusmodi relationes omnibus clientibus societatis, inclusis mafiae coryphaeis, dimittit. Deinde coryphaeos adit in persona iuris consulti, qui fraudes societatis aperuit, illisque declarat se velle eorum causam agere in actione, quam societati intendere cogitat. Si enim eorum causam procurare sibi liceat, dum vivit, tacendi officio obligetur. Coryphaei familiae Morolto inviti consentiunt.

His constitutis rebus Mitchius, mafia adversus societatem adducta, curriculum suum continuare potest. Postremo omnia bene eveniunt, nam Abbia uxor Mitchio adulterium ignoscit, cum istam puellam empticiam insidiatricem societatis fuisse ex Averio audisset. Itaque Mitchius cum Abbia feliciter vetere autocineto vectus Bostoniam revertitur.

Partium divisiones

recensere
Partes principales
Partes secundariae

Lege etiam

recensere

Nexus externi

recensere
  • De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
 

Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!