Thamar (persona Biblica)
Thamar (Hebraice תָּמָר, Graece Θαμάρ) est persona Biblica, in libro Geneseos memorata.
Iudas Iacobi filius Heri filii suo maximo Thamar uxorem dedit; sed Her mature mortuus est. Filius Iudae aler Onan secundum ius leviratus Thamar accepit, ne genus fratris periret; sed fratris generi semen dare noluisset et ipse a Deo morte punitus est. Iudas nurui promisit Thamar Selae, filio tertio, cum is adolevisset, se daturum esse; ad id tempus ut vidua in domo patris sui vivere iussit. Sue Iudae uxor mortua est; Sela creverat, sed Thamar non accepit. Mutata veste et operto vultu Thamar Iudae obviam venit, et ille meretricem eam putabat; pretium concubitus haedum de grege aestimavit, et Thamar pro arrabone sigillum Iudae et funiculum et baculum poposcit. Iudas cum amicum misisset, ut haedum redderet, amicus meretricem invenire nequibat, nam Thamar in domum patris revertit. Concepit de eo geminos, et, cum gravitas eius manifesta esset, Iudas eam pro fornicatione comburere volebat, sed arrabonem Thamar ei ostendit. "Iustior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo”, dixit Iudas.
Filii Thamar Phares et Zara fuerunt, et David rex e progenie Thamar ortus est, et Iosephus sanctus Christi educator.