Wikidata Tha'alibi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 961; Nisapurum
Obitus: 1038;

Tha'ālibī sive Abu Manşūr 'Abd ul-Malik ibn Mahommed ibn Isma'īl (natus anno 961 Nisapuri in Persia, mortuus anno 1038) fuit philologus et scriptor Islamicus. Etsi prosam et poesim propriam scripsit, notissimus est ob anthologias epigrammatum ab eo collectorum. Sicut multi alii scriptores Arabici illius temporis non semper inter opera propria et aliena distinxit. Ex undetriginta libris, quorum notitia est, maximi momenti est Kitāb Yatīmat ud-Dahr, qui est de poetis usque ad tempus eius secundum patrias eorum ordinatis excerpta magni pretii complectens (editus Damasci, 4 vol., 1887). Alius liber nomine Kitāb Fiqh ul-Lugha est forma lexicographica instructus verbis secundum classes ordinatis (editus Lutetiae (1861), Cairi (1867) et Beryti (1885, incompletus).

Ad alia opera vide: Carl Brockelmann, Geschichte der Arabischen Literatur, vol. I. (Vimariae, 1898), pp. 284-86.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tha'alibi spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie
  • Chisholm, Hugh, ed (1911). "Tha'ālibī". Encyclopædia Britannica (11 ed.). Cambridge University Press.