Epithelium
(Redirectum de Textus epithelialis)
Textus epithelialis | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TH | H2.00.02.0.00001 | |
Anatomia | ||
Epithelii exemplum: Epithelium simplex columnare |
Epithelium sive textus epithelialis est textus membranaceus factus ex cellulis quae exteriores et interiores superficies corporis protegunt et permeatum materiarum custodiunt. Epithelium vasa sanguinea et viscera cava, sicut stomachum et renes, protegit. Epidermis est exterior pars cutis, et epithelium tegumentum corporis. Glandulae omnes ex cellulis epithelicis sunt. In aliquibus regionibus sudorem vel oleum vel ceram vel mucum excernit.
Officia cellularum epithelicarum haec sunt: secretio, absorptio selectiva, protectio, subvectio transcellularis, sensus. Membrana epithelica, cum vasa sanguinea non habeat, substantiis ex textu conexivo per membranam basalem diffundentibus nutriri debet.[1]
Cellulae epithelii epitheliocyti nominatur.
Partitio
recensere- Epithelium superficiale
- Epithelium simplex
- Epithelium simplex squamosum
- Epithelium simplex cuboideum
- Epithelium simplex columnare
- Epithelium pseudostratificatum
- Epithelium stratificatum
- Epithelium stratificatum simplex
- Epithelium stratificatum cuboideum
- Epithelium stratificatum squamosum
- cornuatum
- non cornuatum
- Epithelium transitionale (sive urothelium)
- Epithelium simplex
- Epithelium glandulare
- glandulae exocrinae
- glandulae endocrinae
Notae
recensere- ↑ Eurell, ed. 2006: 18. Freshney 2002: 3.
Bibliographia
recensere- Eurell, Jo Ann C., ed. 2006. Dellmann's textbook of veterinary histology. Wiley-Blackwell.
- Freshney, R. Ian, 2004. Culture of Epithelial Cells. Wiley.
Nexus interni
Nexus externi
recensere