Teresa Wright
Teresa Wright (1918—2005) fuit scaenica Americana, femina venustissima ac moderatissima, cui initium vitae scaenicae fulminis instar erat, nam praemii Ansgariani candidata facta est tribus primis pelliculis (The Little Foxes, 1941; Mrs. Miniver, 1942 [praemium optimae scaenicae adiutricis]; The Pride of the Yankees, 1942), quae etiam, additis pelliculis Shadow of a Doubt (1943) et The Best Years of Our Lives (1946), inter magna opera artis cinematographicae numerantur. Post hoc initium prosperum mediocri cursu progressa est, nam more Ruscisilvano sui praeconium facere noluit.
Obitus: 6 Martii 2005; Novus Portus
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Theresa Muriel Wright
Familia
Memoria
De vita et operibus
recensereMuriel Teresa Wright Novi Eboraci nata est die 27 Octobris anno 1918. Post divortium parentum in Nova Caesarea adolevit et scholam frequentavit. Cum anno 1935 in brevi Novi Eboraci mansione in theatro Helenam Hayes fabulam agentem vidisset, statim studio artis scaenicae exarsit. Deinde anno 1938 finitis scholae studiis Novum Eboracum autumno reversa apud Broadway conducta est, quae in Our Town, fabula a Thornton Wilder scripta, partes minores ageret. Exeunte anno 1939 personam Mariae Skinner agendam obtinuit in Life with Father, comoedia a Howard Lindsay et Russell Crouse scripta. Quas partes duobus proximis annis agebat, donec a Samuele Goldwyn inventa est.
- Teresa, etsi virgo trium et viginti annorum esset, bene sibi cavit, ne praeter officia scaenica expilaretur nec calcatis (clichés) cinematographicis oneraretur. Itaque Samuelem Goldwyn hac stipulatione adligavit: ne usquam nisi in aquis natans veste natatoria induta photographis se inferre cogatur; ne cursans in acta crinibus vento diffusis photographetur; ne longis auriculis leporis induta sollemnibus paschae photographetur; et alia talia ad publicas rationes pertinentia.[1]
Protinus a Goldwyn conducta est, quae partes Alexandrae Giddens ageret in pellicula The Little Foxes (1941), ob quam candidata praemii Ansgariani facta est. Proximo anno duabus pelliculis ad Ansgarianae candidatae honorem provecta est, scilicet Mrs. Miniver, in qua personam nurùs dominae Miniver egit ac praemio Ansgariano ornata est, et Pride of the Yankees, ob qua candidata praemii Ansgariani facta est. Eodem anno 1942 etiam Niven Busch scriptori scaenario nupsit, cui duos liberos peperit.
Anno 1943 Teresa Wright in Shadow of a Doubt pellicula laudabili ab Alfredo Hitchcock confecta prodiit personam agens virginis, quae avunculum quem quam maxime diligit seriem homicidiorum commisisse paulatim reperit. Hitchcock Teresam Wright magni aestimavit et inter sapientissimas diligentissimasque actricibus numeravit.[2]
Deinde in quattuor iam pelliculis a Samuele Goldwyn productis prodiit, ex quibus The Best Years of Our Lives (1946) admodum memorabilis est. Ultima in qua prodiit fabula a Goldwyn producta Enchantment (1948) fuit, post quam Goldwyn pactum cum Teresa Wright factum renuntiavit, quippe quae adversus systema officinatorium seditionem fecerit.
Annis 1950 Teresa Wright partes primas in compluribus pelliculis mediocribus egit, quamquam in iis laudari solebat.[3] Anno 1959 Teresa, quae iam anno 1952 a Niven Busch diverterat, Roberto Anderson scriptori scaaenico nupsit, et anno 1968 in huius fabula televisifica I Never Sang for My Father prodiit. Annis 1970 aliis quoque fabulis televisificis interfuit.
Postremas partes paene octogenaria egit in The Rainmaker (1997). Supremam vitam in Nova Anglia placide vixit. Die 5 Martii anno 2005 Teresa Wright infarctu cordis vitam amisit.
Pelliculae selectae
recensere- Sub Goldwyn
- 1941: The Little Foxes
- 1942: Mrs. Miniver
- 1942: The Pride of the Yankees
- 1943: Shadow of a Doubt
- 1944: Casanova Brown
- 1946: The Best Years of Our Lives
- 1947: Pursued
- 1948: Enchantment
- Varii productores
- 1950: The Men
- 1952: Something to Live For
- 1953: The Actress
- 1954: Track of the Cat
- 1957: Escapade in Japan
- 1958: The Restless Years
- 1969: The Happy Ending
- 1969: Hail, Hero!
- 1977: Roseland
- 1980: Somewhere in Time
- 1988: The Good Mother
- 1997: The Rainmaker
Notae
recensereBibliographia
recensere- Bergan, Ronald (2005) Teresa Wright: Hollywood star with a tenacious spirit, on and off the screen. The Guardian, 9 Martii.
- Oliver, Myrna (2005) Teresa Wright, 86; Was Nominated for an Oscar in Each of 1st 3 Films. Los Angeles Times, 9 Martii.
- Spoto, Donald (1983) The Dark Side of Genius: The Life of Alfred Hitchcock. Ballantine Books.
- Spoto, Donald (2016) A Girl's Got to Breathe: The Life of Teresa Wright. University Press of Mississippi.
- Vallance, Tom (2005) Teresa Wright, Actress of 'breathless, bright-eyed rapture'. Independent, 1 Aprilis.