Vide etiam paginam fere homonymam: Temenus (Euripides).

Temenus (Τήμενος) in mythologia Graeca fuit Aristomachi filius, unus ex Heraclidis qui Peloponnesum invaserunt. Qua paeninsula victa, Argos pro parte sua accepit. Posteri eius Temenidae, ex Argis expulsi, Macedoniae regnum condidisse traduntur, unde reges Macedonum se Temenidas appellabant.[1]

Notae recensere

  1. Herod.viii. 138; Thucyd. ii. 99. Haec paragraphus verba incorporat ex Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities, s.v. "Temenus."
 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!