Televisio digitalis
Televisio digitalis est genus televisionis cui signa ingredientia electrica, quae reddenda sunt in imaginem, sunt digitalia. Id est, haec signa ex elementis individuis duorum tantum generum componuntur, quae in mente concipiuntur esse unum nullumque.
Illa televisio digitalis contraria est televisioni analogo, cui signa sunt sicut undae electricae. Haec signa ex elementis individuis non componuntur, immo quancumque vim in quodam intervallo habent.
Anno 2009 signa digitalia facta sunt sola quae in Civitatibus Americae Foederatis emittuntur, qua de causa qui televisionem ibi spectare cupit debet habere aut televisionem digitalem aut televisionem analogum machina interpreti completam.