Taurus Sedens
Taurus Sedens (Lakota: Tȟatȟáŋka Íyotake; Anglice: Sitting Bull), c. 1831 – 15 Decembris 1890, fuit homo sacer Lakota Sioux, qui populum suum in rebelliones contra rectionis Americanae leges perduxit. Prope Grand River in Territorio Dacotae natus, ab Indian agency police in Standing Rock Indian Reservation necatus est cum illi eum comprehendere conarentur ne motum Ghost Dance iuvaret.[1]
Die 25 Iunii 1876, populum suum permagnam in victoriam duxit contra Georgium Armstrong Custer et Septimum Equitatum suum in Proelio apud Little Bighorn. Taurus Sedens, mensibus post proelium, cum grege suo Civitates Foederatas reliquit ut ad Wood Mountain in Saskatchewan iret, ubi usque ad annum 1881 remansit, quo tempore viribus Americanis se tradidit. Parvum tribus suae reliquum, Waŋblí Ǧí ducente, in Wood Mountain manere instituerunt.
Postquam actoris munere functus est, Taurus Sedens ad Standing Rock Agency in Dacota Meridionali rediit. Iacobus McLaughlin, Officii Rerum Indarum commisarius, qui ne Taurus Sedens auctoritate sua ad motum Ghost Dance iuvandum uteretur timebat, eum comprehendi apud Fort Yates iussit. Inter proelium quod inter Tauri Sedentis discipulos et vigiles successit, Taurus Sedens plumbeá glande in caput et latus illatá a vigilibus interfectus est, postquam fautores eius in vigiles glandes iniecerunt. Corpus suum ut sepeliretur ad Fort Yates illatum est.
Notae
recensere- ↑ Kehoe, Alice (2006). The Ghost Dance. Long Grove, IL: Waveland Press, Inc.. ISBN 1577664531
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |