Tanz der Vampire[1] est spectaculum musicum de vampyro narrans, in pellicula The Fearless Vampire Killers a Romano Polański anno 1967 facta positum. Quod "musicale" a Jim Steinman compositum et a Michaele Kunze verbis vestitum Vindobonae anno 1997 primum actum est.

Argumentum

recensere

Professor Abronsius egregius cum administro Alfredo studioso Transsilvaniam petit, ubi vampyros esse suspicantur. Ambo ad tabernam eunt, ubi Alfredus amore afficitur Sarae, filiae cauponis Chagali. Qui metuens, ne filia amata etiam amore professoris inflammetur, Saram perdere nolit. Incolae eius vici, ubi taberna sita est, vampyros timent, et quidem imprimis comitem von Krolock vampyrum. Von Krolock Saram ad saltationem mediae noctis invitat. Quare Sara e manibus patris effugit et ad comitis castellum currit. Quos Abronsius et Alfredus sequuntur. Ambo amatricem Alfredi servare volunt, ne in vampyrum mutetur. Sed saltans a comite mordetur. Attamen professor et Alfredus cum Sara fugiunt. Abronsius quidem Saram paulatim in vampyrum mutari animadvertit. Deinde amatrix mutata etiam Alfredum mordet. Ita a professore demonstratum est, vampyros re vera vivere.

In quo spectaculo musico carmen celeberrimum Carpe diem[2] canitur.

  1. Latine fere Saltatio vampyrorum.
  2. Hor. Carm. 1.11.