Tad Williams
Robertus Paulus "Tad" Williams scriptor, natus pridie Id. Mart. / 14 Martii 1957 Sancti Iosephi, quae urbs est in California septentrionali sita. Litteras utopicas scripsit et terras fabulasque mythicas ipse finxit.
De vita eius
recenserePueritia et adulescentia
recensereRobertus natus est anno 1957 in Sancti Iosephi loco modesto, qui parentibus versuti ingenii augebatur. Grammaticum adire nolebat, ut quam celerrime sibi ipsi consuleret. Ea de causa inter opera varia et labores domus aedificabat et aes alienum repetebat. Otio arti musicae se dabat cum collegio musico Idiota appellato. Etiam histrio oratorque televisione videbatur. Ingenio versuto fungebatur et fruebatur modis multis variisque, quo nisus ad litteraturae incubuit.
Tad et I. R. R. Tolkien
recenserePeriodicum Theodiscum illud clarum Die Zeit (Tempus) appellatum scriptorem nostrum "Tolkienum saeculi XXI" esse quondam dixit. Ipse illum exemplum praeclarum esse perhibet. Oratio, qua utitur in IV voluminibus fabulae de terra ficta Osten Ard scriptae, vehementer ad Dominum Anulorum spectat. Quam autem cum opere Iohannis comparari non vult.