Tactus (ludus)
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Regulae et descriptio
recensereLudi tangendi et currendi habent plurima nomina in omnibus linguis quia sunt communissima inter pueros. Sunt ludi in areis sine regulis fixis in quo duo vel magis lusores solent se tangere re vel manu. Omnes infantes ludunt hoc modo ubicumque in orbe terrarum quia forma eorum est simplex : non sunt catervae, nec apparatus, nec pilae, nec signa . Tamen, regulae fiunt difficiliores ut ludus sit suavior. Itaque ludi tangendi et currendi sunt amatissimi inter pueros et multi eis ludunt in scholis et in aulis otii.
Meta ludi est cavere non tangi a iusore. Unus lusor est electus alea et nominatur lupus, vel feles, vel quis secundum linguas. Ceteri lusores currunt procul a lupo. Lupus venatur alium lusorem qui, si tangatur, fiat novus lupus. Novus lupus petit alterum lusorem et caetera. Hic ludus non habet victorem vel etiam eum qui minime tactus est. Ludus finitur cum lusores constituunt.
Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes! |