Tabula vel charta cenatoria est enumeratio alimentorum quae aut in popina quadam aut in triclinio privato offeruntur. Tales tabulae iam a Romanis antiquis scriptae sive in parietibus tabernarum exaratae sunt; a saeculo XVIII exeunte (et fortasse antea) imprimebantur. Collectus chartarum cenatoriarum servantur Divione in bibliotheca municipali, Lutetiae in Bibliotheca historica urbis Parisiensis, Novi Eboraci in Bibliotheca publica et apud Institutum Culinarium Americanum, Seattli in bibliotheca universitatis Vasingtoniensis.

Tabula ientaculorum feminis propositum apud Astor House Novi Eboraci mense Augusto 1843 (Collectus tabularum cenatoriarum Buttolph)


Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
De collectionibus
De expositionibus
Scripta miscellanea