Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Syndroma impostoris est, cum quidam sine causa de ingenio suo suaque peritia dubitat, num muneris quod obtinuisset dignus sit, clandestinoque sperat, ne impostor esse detegatur. Si in opere suo bonum successum habeat, id non suo merito sed fortuito vel ideo, quod tanta calliditate alios decipere sciat, factum esse cogitet. Quamquam "syndroma" dicitur, non de vero agitur morbo mentis, qui curam medici poscat. Fieri potest nihilo minus, ut haec anmi sollicitudo strenuitatem hominis aliquatenus deminuat.

Qui syndroma impostoris laborant saepissime homines prosperi bonoque ingenio praediti sunt. Notionem et appellationem syndromae impostoris Pauline Rose Clance et Suzanne Imes, psychologae Americanae, annis 1970 excogitaverunt. Recipiebant enim discipulas, quae in schola bonos faciebant successus et tamen fiducia sui carebant cogitabantque se immodico uti favore magistrorum.[1] Ita factum est, ut investigatrices praecipue feminas prosperas syndroma impostoris laborare putarent. Postea tamen viros quoque, et quidem magis quam feminas, hac syndroma laborare observatum est.[2]

Contrarium huius sensus animi est vanus sensus praestantiae,[3] qua inclinatione animi laborantes inperitiam ignorantiamve suam non sentiunt — immo, quo minus sciunt, eo magis se scire credunt.

Notae recensere

  1. Clance & Imes 1978.
  2. Langford & Clance 1993.
  3. Kruger & Dunning 1999.

Bibliographia recensere

  • Clance, Pauline R. & Imes, Suzanne A. (1978) The Impostor Phenomenon in High Schieving Women: Dynamics and Therapeutic Intervention. Psychotherapy: Theory, Research, and Practice 15 (3): 241–247.
  • Kruger, Justin & Dunning, David (1999) Unskilled and Unaware of It: How Difficulties in Recognizing One's Own Incompetence Lead to Inflated Self-Assessments. Journal of Personality and Social Psychology 77 (6): 121–1134.
  • Langford, Joe & Clance, Pauline Rose (1993) The imposter phenomenon: recent research findings regarding dynamics, personality and family patterns and their implications for treatment. Psychotherapy: Theory, Research, Practice, Training 30 (3): 495–501.