Suessa

Italiae municipium
(Redirectum de Suessa Aurunca)

Vide etiam paginam discretivam: Suessa (discretiva)

Wikidata-logo.svg Suessa
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 41°14′0″N 13°56′0″E
Numerus incolarum: 21 252
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Casertana

Tabula aut despectus

Suessa: situs

Suessa[1][2][3] (-ae, f.), plenius Suessa Aurunca[1][2] (Italiane Sessa Aurunca), est oppidum et commune Italicum, circiter 21 840 incolarum, in provincia Casertana regionis Campaniae et in media Italia situm. Incolae Suessani[1][3] appellantur.

Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

HistoriaRecensere

Suessa Aurunca conditum est ab Auruncis, antiquo populo Italico, saeculo VIII a.C.n. Suessa Aurunca cum Ausona, Vescia, Minturnis et Sinuessa Pentapolis Aurunca constituebat. Saeculo IV a.C.n. Romani oppidum ceperunt, et 90 a.C.n. in municipium erexerunt.

Aetate Romana "Colonia Iulia Felix Classica Suessa" appellatum est. Aetate imperiali, theatrum in urbe constructum est.

Post finem Imperii Romani Occidentalis, Suessa a vetere gloria descivit. Post dominationem Ostrogothorum Byzantinorumque et Langobardorum, XII saeculo oppidum crescere coepit, et Suessa in annos crevit. Inter saecula XIV et XV, potens familia Marzanorum (Italiane Marzano) hoc oppidum caput eorum feudorum fecit. Anno Domini 1464, potestas Marzanorum finem habuit, et usque ad 1507 archiducatus oppidum gubernavit. Post hoc oppidum a Regno Hispanico gubernatum est, regno Neapolitano ab Hispanis superato.

Anno Domini 1816 Regnum Utriusque Siciliae creatum est, quod totam meridianam Italiae regionem occupavit et anno Domini 1861 Italia unificata est a Iosepho Garibaldi.

Hodie Suessa oppidum et municipium Campaniae est.

Clari civesRecensere

NatiRecensere

MortuiRecensere

Urbis administratioRecensere

 
Despectus in urbem

A die 19 Iunii 2016, praefectus urbis Silvius Sassus est.

Aedificia egregiaRecensere

  • Ecclesia cathedralis SS. Petri et Pauli
  • Theatrum Romanum

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Suessa sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen Dioecesis Suessana[3] est.

Fractiones, vici et loci in municipioRecensere

FractionesRecensere

Aulpi, Avezzano, Baia Domizia, Carano,Casamare, Cascano, Cescheto, Corbara, Corigliano, Cupa, Fasani, Fontanaradina, Gusti, Lauro, Levagnole, Li Paoli, Maiano, Marzuli, Piedimonte, Ponte, Rongolise, San Carlo, Sanctus Castrensis[4] (San Castrese), San Limato, San Martino, Santa Maria a Valogno, Sorbello, Tuoro, Valogno.

Municipia finitimaRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  2. 2.0 2.1 F. Sacco, Dizionario geografico-istorico-fisico del Regno di Napoli (Neapolis: Vincenzo Flauto, 1796) (tomus I apud Google Books) (tomus II) (tomus III) (tomus IV)}
  3. 3.0 3.1 3.2 Cf. "Dioecesis Suessana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  4. F. Sacco, Dizionario geografico-istorico-fisico del Regno di Napoli (Neapolis: Vincenzo Flauto, 1796) (tomus I apud Google Books) (tomus II) (tomus III) (tomus IV)

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Suessam spectant.