Sublacium (Neograece σουβλάκι) est cibus rapidus sed translaticius Graecus, qui solet ex porcina vel agnina fieri, et rarissime ex gallinacea. Nomen provenit a voce Neograeca quae est σούβλα "veru," et in varia praecepta adhibetur.

Sublacii ferculum.

Cum sit sat adipatum, sublacium in pretio est et apud Graecos et apud perigrinatores, et saepe in loco isiciae Hammaburgensis editur.

CalamaciumRecensere

Forma prisca sublacii in cubis secata coquitur et "calamo" transfixa apponitur. Haec versio sublacii nomen habet calamacii.

PitaRecensere

Nomen sublacium potest etiam designare maiorem ferculum quae constat ex calamacio in pita leviter torrefacta involuto cum lycopersica, tzatzico, cepa, tuberosolano, et aromatibus. Nonnumquam accedunt liquamen lycopersicarum et sinapi. Nonnullis in regionibus Graeciae tzatzicium non additur nisi ab emptore quaesitum.

Nexus externusRecensere

  • Souvlaki: The Hamburger of Greece (Anglice)